PHLEGON Trallianus

PHLEGON Trallianus
PHLEGON Trallianus
libertus Augusti (nonnulli Adriani, cuius historiam edidit, dicunt) historiam scripsit Olympiadum libris 16. usque ad Olymp. 229. De Fastis Romanorum libros 2. Item de nominibus locorum urbis Romae, et epitomen Olympionicorum libris duobus.
Eius fragmentum solum de historia Olymphiadum, ut et de tractatu, de Longaevis, superest: etiam initium libri de Mirabilibus amissum. Suidas, Phot. cod. 97. Item viri Sancti nomen. Roman. c. 16. v. 14. Nic. Lloydius. Coeterum, priorem Libertum omnino fuisse Hadriani, clarissime patet ex Ael. Spartiano in huius Vita c. 16. Famae celebris Adrianus tam cupidus fuit, ut libros vitae suae scriptos a. se, libertis suis literatis dederit, iubens ut eos suis nominibus publicarent: Nam Phlegontis libri Adriani esse dicuntur. Et Vopisco in Saturnino, c. 7. Adriani epistolam ex libris Phlegontis, libertieius, proditam etc. Igitur Hadriani is, non Augusti, Libertus fuit, ut temere quosdam ex Veterib. sensisse iudicat Suidas. Error ex eo, quod in libris suis se simpliciter vocat Καίσαρος ἀπελέυθερον. Vide Photii Bibl. tm. 97. Casaubon. ad Spartian. Plures autem libros cum scripserit Phlegon, dubium an illos omnes Hadriani fuisse, intelligat Spartianus. Videtur libros tantum, quos de Vita sua cripserat Hadrianus, sub nomine Phlegontis, publicâsse. At inter opera Phlegontis, quaerecensentur a Suida, nulli sunt libri de Vita Hadriani: quod forte hinc factum, quia licet nomine Phlegontis hi libri publicati essent, fama tamen erat constans, ab Hadrino eos scriptos esse ideoque ab eruditis passim Adriani, h. e. auctoris nomine, citabantur. Certe libros Hadriani de vita sua Spartianus supra iam citavit. Quod vero Augusti hic libertus non fuerit, etiam hinc discimus, quod Olympiades suas deduxit usque ad ducentesimam nonam, quae incidit in tempora Hadriani, et saepius in libris suis Hadriani meminit, operumque publicorum ab Hadriano vel aedificatorum, vel instauratorum, uti ex Stephano
discimus, ubi ait, Ο᾿λύμπιον τόπος εν Δήλῳ ὸν κτίσαντες Α᾿θηναῖοι χρήμασιν Α῾δριανοῦ νέας, Α᾿θήνας Α᾿δριανὰς ἐκάλεσαν, ὡς Φλέγων εν Ο᾿λυμπιάδων πεντεκαιδεκάτῳ, Olympium, locus in Delo, quem exstruentes Athenienses, sumptibus Hadriani, novas Athenas Hadrianas appellârunt, ut soribit Phlegon Olymp. 15 etc. Vide Salmas. ad eundem Spartian.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • Phlegon — Phlegon, 1) eins der Sonnenpferde, s. u. Helios 1); 2) P. Trallianus aus Tralles in Lydien, Freigelassener Hadrians; schr. um 138 Περὶ ϑαυμασίων (von wundersamen Dingen, herausgeg. von Westermann in den Paradoxographi, Braunschw. 1839) u. Περὶ… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Phlegon — Phlegon, von seinem Geburtsort Tralles in Lydien Trallianus genannt, Freigelassener des Kaisers Hadrian, schrieb: »Ueber wunderbare Dinge«, »Lange lebende Menschen« (herausgb. von Westermann in den Paradoxographi, Braunschw. 1839) …   Herders Conversations-Lexikon

  • AEBUROBISINGESIA — Lusitaniae urbs, Phlegon Trallianus: vocem corruptam putat, Ortel. Vide Ebora …   Hofmann J. Lexicon universale

  • AETETA — mulier quaedam ex Laodicea Syriae urbe, quae etiamnum cum marito degens, e soemina vir exitit, cui nomen Aetetus, praeside Athenis Macrinô: Romae consulatum gerentibus L. Lamiâ, et Aelianô Vetere: hunc ipse quoque Phlegon Trallianus Adriani… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • APILOCARIUM — Lusitaniae urbs. Phlegon Trallianus …   Hofmann J. Lexicon universale

  • APOLLODORUS — I. APOLLODORUS Archon Athenis, Olymp. 107. an. 3. II. APOLLODORUS Atheniensis Grammaticus, Asclepiadis fil. Panaetii Rhodii Philosophi et Aristarchi Grammatici discipulus. Primus genus metri Triambici invenit, uti testatur Suidas. Scripsit quoque …   Hofmann J. Lexicon universale

  • BIONIA — Italiae urbs. Phlegon Trallianus …   Hofmann J. Lexicon universale

  • IPHITUS — I. IPHITUS Euryti Oechaliae Regis fil. quem Hercules, occiso patre. e turri praecipitavit. Item Vir Troianus. Virg. Aen. l. 2. v. 435. Divellimur inde Iphitus, et Pelias mecum. II. IPHITUS Naubuli fil. Hippasi nepos, Rex Elidis, Argonautarum vaus …   Hofmann J. Lexicon universale

  • MOLES — I. MOLES apud Statium Theb. l. 6. v. 157. Quem non anguis atrox (quid enim hc opus, heu mihi, leti Mole fuit?) omnem supervacuam copiam notat, veteri Scholiastae. Ut moles liquens aque nimia, l. 9. v. 466. Moles Dryantis, homo ingenti corporis… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • NEOCORUS — Aedis sacrae aedituus, Νεωκόρος. Iul. Firmicus l. 4. Math. c. 7. Aut simulacrorum consecratores, seu certe Neocores (secundum quosdam) vel Sacerdotum Principes. Vox Graecis Scriptoribus notissima, sed quae negotium iure facessitrei Antiquariae et …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”